Charter Document - 04140066

Charter Document - 04140066


Charter Number: 04140066
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerint omnes Christi fideles presentes scilicet et futvri qualiter placuit atque conuenit inter uenerabilem Frigisingensis ecclesie Egilbertum episcopum et quendam libertum Hezil dictum filivmque proprietatem qualem habuit in locis Litapach et Gozoltasdorf dictis in manus episcopi Egilberti et aduocati sui Odalscalhi ad ecclesiam sancte Marie sanctique Corbiniani perpetvaliter existendam Econtra vero idem episcopus et aduocatus eius cum consilio suorum fidelivm tam clericorum quam laicorum re tradidit supra nominato Heziloni filioque eius de rebus ecclesie ad Tobrochotasfeld iii hobas ad Leizniza hobam i absque omni contradictionis molestia possidendum Testes Altman Hartuvie Perahtolt Sarhilo Penno Engilmar Reginolt de familia Reginhalm Epararo