Charter Document - 04140065

Charter Document - 04140065


Charter Number: 04140065
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerint omnes huius rei inquisitores qualiter inter uenerabilem Frigisingensis sedis presulem Egilbertvm et quendam nobilem sue diocesis uirum nomine Reginoldum conuenit atque placuit quasdam proprietatis eius partes alternatim inter se conmutare sicut modo constat utrimque finitum est Miles ergo prelibatus tale sui iuris predivm qvale ei erat apud Mamindorf uicum utriusque sexus mancipiis octo cum agris pratis cum silvulis et conpascuis cum cultis et incultis quesitis et inquirendis cum exitibus et reditibus cum priuatis et conmunibus usibus pariterque cum omnibus utensilibus ad eundem locum pertinentibus provt ipse possessor erat eorum his temporibus nec non et basilicam que ibi est dimidiam partemque totius decime dimidiam seu etiam dimidium dotis qua dotata est ecclesia tunc temporis additis quoque oblationibus dimidiis per fideles quos[dam] eo oblatis et offerendis cum ceteris rebus omnibus iure legaliterque ad hanc respicientibus prenotato presuli et eius ecclesie usui in manus uidelicet aduocati sui comitis Odalscalchi iure perpetuo subsistendvm sine ullo contradictionis scrupulo contradidit Econtra uero memorabilis ille pontifex eidem retradidit per manum aduocati supradicti in Carinthie partibus hobas sclauaniscas octo quarum quinque iuxta Tra fluuium in uilla quam dicunt ad Stallvn sexta uisum per ripam eiusdem flvuii apud uillam Lescah septima uero et octaua penes uicum qui vocatur Goriah site sunt in ualle Lurna et sub his omnibus totidem mancipia quot et ipse recepit in sua cum pratis pascuis lignis et cum totis legibus ac iusticiis quibus illi seruiebant perpetualiter sibi retinendum possidendum et quid inde libitum fuerit faciendum condonauit Hec sunt nomina illorum qui huius rei testes fiunt Altman comes Perahtolt Hezil Dietrich Otzi Hiltipolt Etzo Hec autem sunt nomina mancipiorum qve cum predio dabantur episcopo Gerpreht et filius eius Ceizrih et uxor eius cum filiis iiii quorum simul octo sunt