Charter Document - 04140063

Charter Document - 04140063


Charter Number: 04140063
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Precariam que inter uenerabilem Frigisingensis ecclesie antistitem et quendam nobilem virum nomine Sigihardum conplacita est omnibus in Christo fidelibus notam esse volumus Tradidit namque idem prelibatus antistes eidem Sigihardo quicquid proprietatis in loco Linto dicto habuit cum mancipiis xxii utriusque sexus ad eundem locum pertinentibus que sic appellantur Ratigoi Sitiuuit Adalpreht Wola Sitilaz Bratreza Dobroziza Gelen Witobrater Uraniza Brazuta Radoz Steizemo Dridodrago Egizi Sicca Otloch Dridogoi Imiza Sigipurach Aza Gohza ad spacium uite sue uxorisque eius et filii eorum si forte filium genuerint retinendum Talem precariam ad optinendum tradidit idem prefatus Sigihardus eidem iam dicto uenerando episcopo quicquid proprietatis visus est habere in loco Suvelich dicto emenso spacio uite horum trium prelibatorum ad possidendum cum mancipiis eiusdem pertinentie quorum ista sunt nomina Peraman Zato Adelhalm Scisniz Woluolt Pero Dietrich Trebeiza Ruoza Imala Mirlaz Penno Dobriza Anza Dietta Dietza Dietrat Rihpolt Meisa Adalsuint Radonga Ecegoi Huius rei testes sunt Odalscalch Routprecht Aripo Altman Durinchart Petto Hartnid Pillunc