Charter Document - 04140061

Charter Document - 04140061


Charter Number: 04140061
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1021
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente clementia Romanorum imperator augustus Si uenerabilibus ecclesiarum [dei] locis quiddam largimur beneficii necessitatesque ecclesiasticas nostro relevamus iuuamine id profecto et anime et [regni nostri saluti] prouenire non dubit[amus Prouinde omnibus Christi nostris] que fidelibus [notum esse uolumus qualiter nos ob recordationem] et elemosinam diui senioris nostri Ottonis imperatoris augusti ob spem quoque diuine remunerationis tam nobis quam etiam dilecte nostre contectali Chunigunde impetr[and]am atque ob fidelissimum uenerandi Frisingensis presulis Egilberti obsequium [amore]mque dedimus quandam partem cuiusdam insule Sahsonaganc dicte ad monasterium sancti protomartyris Stephani in episcopatu eiusdem egregii antistitis ab eodem presule constructum fratribusque inibi Christo militantibus in prouintia scilicet orientali iuxta Danubium et in marchia Adalberti comitis sitam et his terminis inclusam a loco enim Zuntinesprucca uisum per ripam Danubii [usque in] locum Orta dictum et inde usque in siluam quam [Ha]rt uulgariter nuncupant et a supra dicto ponte per directum usque in eandem siluam Hart ipsam uidelicet insulam Sahsonaganc quantum suprascripto continetur termino et quicquid re[li]qu[e terre] culte vel inculte intra predictum inuenitur terminum cum arei[s edificiis aquis p]iscationibus uenationibus zidaluueidis pascuis et lignorum incisionibus omnibus illic habitantibus et quicquid utilitatis inibi poterit inuenir[i] ea r[atione] hanc nostram concessionem sancto Stephano et iam dictis fratribus firmantes ut nullus episcopus seu alia que libet persona potestatem habeat res easdem inde alienare vel auferre Et ut hec nostre concessionis m[unificent]ia cum omni euo stabili tenore firma et inconuulsa permaneat hoc presens [preceptum] inde conscript[um manu] propria roborantes sigilli [nostri impressione iussimus insigniri] Guntherius can[cellarius uice] Aribonis archicapella[ni recognoui] [Data] XVIII [kalend] Decembris indictione IIII a[nno dominice] incarnationis millesimo XXI anno [vero domini Hein]rici secundi regnantis [XX imperii] autem VII Actum apud uillam Moringa