Charter Document - 04140057

Charter Document - 04140057


Charter Number: 04140057
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1020
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerint omnes Christi fideles qualiter placuit atque conuenit inter uenerabilem Frigisingensis ecclesie episcopum et quendam eiusdem ecclesie seruvm nomine Liutfridum quoddam concambium facere quod et fecerunt Tradidit namque idem predictvs Liutfrit xxiiii iugerum arabilis terre iussu episcopi in manus aduocati sui Albrici ad altare sancte Marie sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra quidem episcopus et aduocatus iam dictus in loco iiii iugerum arabilis terre et silue simul iacentis redonauit eo rationis tenore ut liberam in posterum faciendi quicquid hinc sibi sit libitum potestatem habeat Huius rei testes sunt Pezili item Pezili Aripo Asmar item Asmar Liutheri alius Liutheri Isangrim Herrik Woluolt Guntheri Sigihart Idem namque Liutfridus antea de rebus eiusdem ecclesie curtiferum i conmutauit in loco Fieota dicto eodem Alberico aduocato cum consensu familie hoc sibi dante pro reconpendio cuiusdam agri duplicis mensure quem ipse in loco Perchoua tradidit Testes Livtheri Rihpolt Paldricb Wolfman Walto Engilpreht Willipreht alius Vuolfman