Charter Document - 04140044
Charter Number: | 04140044 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0992 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Otto diuina fauente clementia rex Nouerint omnes fideles nostri presentes atque futuri qualiter fidelis noster Abraham episcopus obtutibus nostris presentari fecit preceptum beate memorie domni aui nostri Ottonis uidelicet imperatoris augvsti in quo continebatur quomodo ipse per interuentum dilecte sue contecta lis Adalheidis imperatricis avguste care auie nostre nec non et eius equiuoci genitoris nostri quasdam res imperialis iuris sitas in comitatu Taruisiano haut longe a fluuio Uallatus et in loco qui dicitur Chunio qui situs est prope litus Brente qui fuit Isaac traditus Judeo a Wicberto et in loco qui dicitur Piseatorus et Vicentino comitatv in circuitu Gudage ultra tria miliaria et in utraque ripa Brente ius macelli et in eius finibus que inter istos designatos fines iacent que appellantur Aunario deinde terminante in aqua que dicitur Musone deinde terminante in flumine Diso et deinde terminante in Litrano unde Silus resurgit et de ipsa curte supra nominata Gudago terminante Aurillia et deinde terminante in Rescio inter istos designatos fines cum pratis pascuis uiis et inuiis exitibus et reditibus fontibvs aquis aquarumque decursibus piscationibus molendinis siluis et paludibus omnibusque rebus iuste legitimeque ad eandem curtem respicientibus quesitis et inquirendis ad seruitium saneti Candidi ad Inticam in manus sibi satis cari episcopi iam superius Abraham apellati ob remedium anime sue tradidit eo scilicet tenore ut idem iam dictus episcopus usque ad obitum sui absque contradictione omnium totum atque integrum teneat atque possideat postea vero seruitio sancti Candidi redintegratum perpetem inibi permansurum ad Inticam redeat atque respiciat Pro rei tamen firmitate petiit celsitudinem nostram idem iam dictus Abraham Frisingensis ecclesie episcopus uenerabilis utnos denuo id ipsum nostre donationis auctoritate confirmaremus Nos uero ob dilectionem preubate auie nostre Adalheidis imperatricis avguste et freqens seruitium quod ipse deuoto animo sepius nobis exhibuit pie peticioni illius benignum assensum prebentes eandem curtem Gudago supra nominatam cum omnibus rebus illuc rite aspicientibus eodem tenore sicut superius scriptum habetur et uidetur ad ecclesiam sancti Candidi ad Inticam nostre celsitudinis preceptione a nouo donamus tradimus atque confirmamus ea scilicet ratione ut idem iam dictus episcopus usque ad obitum sui absque contradictione omnium omnia hec teneat atque possideat et post eius excessum seruitio sancti Candidi ad Inticam perpetualiter ibi mansura cum omni integritate redeant atque respiciant Et ut hec nostri iuris donatio atque confirmatio firma stabilisque perseueret hanc cartam conscribi ac sigilli nostri impressione iussimus consignari et qui uiolator huius precepti extiterit inuitus persoluat mille libras auri obrizi medietatem camere nostre et medietatem prefato episcopo suisque successoribus et ecclesie Intice Signum domni Ottonis gloriosissimi regis Hildibaldus episcopus et cancellarius uice Willigisi archiepiscopi notaui Data nonos Nouembris anno dominice incarnationis DCCCCXCII indictione VI anno autem III Ottonis regnantis nono Actum Dornburg feliciter amen