Charter Document - 04140042
Charter Number: | 04140042 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0980 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In dei nomine Placuit atque conuenit inter uenerabilem Abraham episcopum et quendam proprium seruvm eius ecclesie Sintpreht quoddam concambivm perficere sicut et fecerunt Dedit namque idem Sintpertus talem proprietatem qualem habuit in loco Mura dicto in manus episcopi et aduocati sui Ruotperti curtiferum iuger i et arabilis terre ivgera xvii et pratorum iugera ii nemine contradicente ad ecclesiam sancte Marie sanctique Corbiniani perpetualiter existenda Econtra vero episcopus cum consensu et consilio nobilivm et ignobilivm personarum cum manu advocati sui Odalscalchi ad Cammindorf curtiferum i et totidem iugera arabilis terre et pratorum eidem seruo Sintberto in proprietatem [tradidit] continendum Isti sunt testes per aures tracti Richheri Sintpreht Kerrat Amalgoz et ceteri