Charter Document - 04140041

Charter Document - 04140041


Charter Number: 04140041
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0980
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Consultum namque et iustum videtur ut quicquid ecclesiasticis vel secularibus negociis agitur ordine litterarum ac stabilitate ueracivm testivm ita ligetur et firmetur ne inposterum ab ullo possit dissolui uel corrumpi Quapropter omnes ecclesie fideles nouerint quomodo complacuit atque conuenit inter uenerabilem Abraham Frigisingensis ecclesie episcopum et quendam nobilem uirum nomine Gozhalmum quandam facere conmutationem sicut et fecerunt Tradidit namque idem prefatus episcopus cum manu sui aduocati Paponis prefato nobili uiro ad Rotinpah arabilis terre hobas iii et iugera xiii ac prata omnia in eodem loco constituta et ecclesiam i decimatam ad Hohsteten nec non ad Rihhinchirihhun tertiam partein deeime in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Econtra vero idem Gozhalmus in reconpensationem eiusdem conmutationis in manus episcopi et aduocati predicti retradidit equam mensuram arabilis terre atque pratorum in loco Malontina dicto insuper etiam dedit hobam i et molinas iii et quid ibi plus habere visus fuerit de pratis et de siluis ac cum omnibus iure legitimeque ad eundem locum pertinentibus pro ecclesia supradicta et pro tercia parte deeime prefate quas de manu episcopi et sui aduocati accepit Isti sunt testes eiusdem conmutationis Odalrich Dietrich Anno Ruodolf Kotascalch Timo []