Charter Document - 04140030
Charter Number: | 04140030 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0932 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Perahtoldus diuina fauente clementia dux Ruodberto et Merolto nostris fidelibus Cognoscere uos uolumus quia dilectissimus frater noster Arnolfus una nobiscum rogatu Wolframmi uenerabilis episcopi in Frisingam predicti episcopi parochiam ubi sanctus Corbinianus requiescit cum nostris fidelibus conuenimus ibique inuictissimus frater [noster] pro remedio anime sve quasdam res eidem ecclesie quondam iniuste abstractas cum consilio suorum fidelium relaxauit Nos vero uite nostre stabilitatem animeque nostre felicitatem omniumque nostrorum prosperitatem prospicientes et consultu iam dicti fratris nostri ceterorumque nostrorum fidelium precibus prefati episcopi omnisque eius familie peticionibus annuentes proprietatem beatissimi Christi confessoris Corbiniani ad Meies et Chorces quamlibet eius illius esse iure testatur et priscis temporibus iniuste ab ecclesia eiusdem sancti ablata esse constat in requiem beate dei genitricis Marie et ante dicti confessoris Christi Corbiniani in manus prescripti episcopi potestatiue remisimus Quapropter precipiendo uobis iubemus ut sicut gratiam nostram habere uelitis predictas proprietates ad Meiges et Chorces et omnes res iure ad easdem proprietates pertinentes sine ulla mora et absque omni impedimento nuntiis predicti episcopi representare et eius seruituti subiugare potestatique illius restituere non tardatis Et ut hec auctoritas nostri precepti et legationis firmior et stabilior habeatur et a uobis uerius credatur et diligentius perficiatur anuli nostri inpressione hanc epistulam subter sigillari iussimus quia hoc preceptum nostrum firmum et inuiolabilem esse uolumus