Charter Document - 04140024

Charter Document - 04140024


Charter Number: 04140024
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0880
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Commutatio inter Arnoldum episcopum et quendam nobilem uirum nomine Cotescalc In dei nomine placuit atque conuenit inter uenerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesie episcopum nec non et quendam nobilem uirum nomine Cotescalc quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus uenerabilis episcopus eidem nobili uiro ex parte ecclesie sue in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Uueride hobam i Econtra in reconpensatione huius rei dedit pretitulatus nobilis uir eidem episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis sue in loco qui dicitur Rasa hobam i Unde et duas commutationes inter se fieri rogauerunt pari tenore conscriptas ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat acuis temporibus