Charter Document - 04140018

Charter Document - 04140018


Charter Number: 04140018
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 0861
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit cunctis in Baioarica prouineia constitutis quod quidam uir nomine Kegio tradidit ad casam sancti Candidi in capsam sancte Marie in loco qui prope illum riuolum iacet cui uocabulum est Tesito totum et integrum quicquid ei dominus eius nomine Katto condonauit in hereditatem pro se et pro suo seniore et con placitauit de oratione episcopo Annone inter missas et psalteria trecentas et insuper accepit pecuniam trecentos solidos ab episcopo in mancipiis iumentis siue uestimentis atque alia pecunia ut deinceps ipsa traditio euis temporibus fixa et inconuulsa permaneat et ut nullus ei deinceps contradicere queat domui sancte Marie Nomina testium in libro traditionum habentur Actum est in publico placito prope ecclesiam sancti Georii anno incarnationis domini nostri Jesu Christi DCCCLXI