Charter Document - 04140015
Charter Number: | 04140015 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 0855 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quodam tempore dum turbida res agitabatur in episcopatu Frisinge contigit deo donante plebem elegisse sibi Annonem episcopum Quod domnus rex Ludowicus assensit talemque uotum benigne suscepit illumue statuit feliciter regere sanctum ouile Tunc temporis Odalschalc Triente episcopus per malorum suasionem ad Pauzanam uinearum sancte Marie inuasionem fecit iniuste Quibus sibi subactis ut locus obtulit dono dei aptissimus rex Ludowicus interea ad Eipilingun dies quadragesimales frequentabat Misit aciem Baiowariorum in Poemanios quorum ductor Ernst comes exstitit episcopis simul comitantibus Tum demum reuersi cum rumore non minimo ut moris est confluebant ad regem Dum autem euenit inter alia missos regis Longobardorum affuisse Notingum episcopum et Pernbardum comitem simulque Odalscalci episcopi Jacobum aduocatum et Willipertum pro uineis ipsis contradicendis Tunc mediatore rege interrogante causam terminandam quid legis fuisset turba tota subclamat prouinciarum qui uestituram prius haberet inter duo regalia testes exhibere si xxx annorum etate subiecte essent uinee ad domum sancte Marie numquam mutaretur sin autem ad locum Trientarum reuertisset Inito autem hoc consilio statim domnus Anno episcopus testes exhibuit quibus presentatis domnus rex mandauit Ernsto comiti palatium adire cum quo missi Longobardorum regis ac Odalschalci palatium inierunt Tunc iurauerunt testes quorum nomina in libro traditionum habentur Post ivramentum Ernst comes interrogauit quomodo se res haberet illi uero secundum legalem iusticiam soluere iuramentum parati ita dixerunt hoc scimus ueraciter quod ipse uinef in uestitura domus sancte Marie XXX annos sine malo et iniuria ullius hominis permansit Tunc Ernst comes regalem multitudinem uulgique summam interrogauit quid iusticie esset peragendum omnes autem singulatim ad ultimum simul iudicabant euis temporibus ad domum sancte Marie as persistere quod et rex ita definiuit esse et missi ineuitabili assenserunt iusticia Actum ad Eipilingen XVI kal Aprilis anno incarnationis dominice DCCCLV indictione III