Charter Document - 04140014
Charter Number: | 04140014 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 0855 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cvm res bonitatis et pacis inter regum statuta uentilatur Ludouuici quippe Baiouuariorum regis et equiuoci sui Ludowici Longobardorum regis contigit conuentum illorum alloqui fore ad Trientam Odalscalci episcopi ciuitatem lbi uero multa utilia Christianitatis cum suis familiaribus reges exercebant et magna populorum concordia fiebat letantes in eo quod Octauianum tempus se accepisse mirabantur Interim dominus episcopus pro eidem uineis cum suis Udelibus sermocinari cepit ut in presentia dominorum peracta causa uinearum iterato plenius statueretur Presciuit enim se cum maxima iusticia commissum habere ideo uentilauit usque ad regum patulas aures qui statim ad illam interrogationem se erigentes fecerunt causam iuramenti pro uineis peractam ante se recoli Cum scilicet causa sie ut facta fuit ante illos duceretur precipiebant multitudinem plehis interrogare si iuste causa ageretur inter urbem Frisingam et ciuitatem Trientam Tunc omnis plebs cum audierat concilium tam principes quam medieres iudicauerunt iustissimum iudicium ut uinee ad domum sancte Marie perpetualiter et inconuulse permaneant