Charter Document - 04140009
Charter Number: | 04140009 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0816 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini dei et saluatoris nostri Jesu Christi Luduuuicus diuina ordinante prouidentia imperator augustus Si erga loca diuinis cultibus mancipata propter amorem dei in locis sibi famulantibus beneficia oportuna largimur premium nobis apud dominum eterne remunerationis rependi non diffidimus Proinde nouerit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam fu[turorum] sollertia quia Atto quondam Frisigensis ecclesie episcopus construxit quandam cellulam que nuncupatur Inticha et fratres ibidem ad dei omnipotentis officium peragendum congregauit in confinio uidelicet Pudigin et Carniensi ubi Draus fluuius oritui et eam in honorem sancti Petri principis apostolorum et sancti Candidi martiris construxit et constructam atque propriis ditatam rebus predicte ecclesie Frisigensi perpetuo ad habendum tradidit Sed postea casu ab eadem ecclesia abstracta est et in beneficium data Vnde deprecatus est excellentiam culminis nostri uenerabilis Arno episcopus qui ipsam cellulam in beneficium habere uidebatur ut eam cum omni integritate predicte ecclesie sancte Marie Frisigensi pro anime nostre emolumento et eterne retributionis fructu redderemus Quapropter uolumus atque iubemus et per hanc nostram auctoritatem decernimus ut nostris uidelicet et futuris temporibus predicta cellula quam pro nostre mercedis cumulo ad ecclesiam sancte Marie Frisigensem ubi Hitto uenerabilis episcopus preest reddidimus et per hanc nostram auctoritatem perpetuo ad habendum confirmauimus ut omni tempore in ditione et potestate predicte ecclesie permaneat ita dumtaxat ut rectores prefate ecclesie quicquid de ipsa sed in ipsa ad utilitatem et profectum predicte ecclesie facere uoluerint libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi et nullus quislibet de predicte ecclesie potestate eam abstrahere aut de rebus ipsius cellule aliquid minuere presumat sed sicut a nobis confirmatum est ita perpetuo permaneat Et ut hec auetoritas per futura tempora inuiolabilis permanere ualeat manus nostre signaculis subter eam firmauimus et de anulo nostro signari iussimus