Charter Document - 04140007

Charter Document - 04140007


Charter Number: 04140007
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 0802
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quomodo Atto episcopus et Lantfrid aduocatus interpellauerunt alium Lantfridum Resedentibus missis domni Karoii magni imperatoris Arnone uidelicet archiepiscopo et Adaluuino coepiscopo ipsis una cum Orendil o iudice in loco publico Frigisinga ad examinandas cum iustitia multorum aduenientium causas ibique adueniens de presente aduocatus Attonis episcopi nomine Lantfrid interpellabat alium quendam liomineni similiter nuncupatum Lantfridum filium Irminfridi cuiusdam nobilis uiri dicens quod iniuste possideret res sancfi Petri de monasterio Siechdorf dicto quas predictus Irminfrid potestatiuo iure tradidit ad ipsum monasterium pro salute anime sue loca nuncupata Scarancia cum appenditiis suis in Fluririingum in Pollingun in Sleehilorf in Houaheim in Sindolfesdorf in Gisingun in Pasingun in Grefoluingun que omnia tradidit Irminfrid pater eius deo et sancto Petro ad ipsum iam dictum monasterium temporibus domni Pipini regis et Tassiloni ducis eorum consensu Tunc ipse Lantfridus presens adstabat et hoc excusare nequaquam preualens quia ipsi missi predicti hoc ita factum esse dilligentissime inquirentes per iideles et ueraces homines inuenerunt ea ratione firmissima ut si ipse Irminfrid legitimos heredes filios procreasset ipsi filii sui secundum legem inde haberent suam portionem et portio Irminfridi ad ipsum monasterium stabilis esset Super hoc autem conteutiose agens ipse iam dictus Lantfrid temptabat medietatem ipsius altaris de Scarantia ad opus suum exquirere Tunc ipsi missi unacum his qui in ipso placito adfuerunt precogitantes stultitiam eius ut etiam sine graui damno euaderet in mercedem sancte dei ecclesie et domni imperatoris rogantes ipsum uenerabilem Attonem episcopum eonplacitauerunt ei ut licuisset ei sine conpositione legitima res predictas sancte ecclesie sana manu etiam siue compositione em unitatis regis et sine debito regali reddere ea uero tenore hoc factum esset ut numquam amplius quicquam repeteret de ipsa iam dicta ecclesia nihilque de predictis rebus sibi amplius uindicaret et hoc ita coram testibus firmatum et adscriptum est quorum nomina subter tenentur inserta Actum in Frigisingas loco publico die consule II nonas Augustas anno secundo imperii domini Karoli Serenissimi augusti indictione X et hi testes per aures tracti eiusdem complacitationis per manus Ellanodi archipresbiteri Kaganhart et Lanfrit aduocati ipsius episcopi Attonis Orendil iudex Toto Helmuni Uuolfperht Cotehelm Immo Erlapald Reginperht Rihpald Liutprant Reginhart comes Eodunc Suamperht Herirac Crimuni Seliker Luntperht Folcrat Perahart Huusuuart Ego Horskeo indignus presbiter scripsi ex ore Adalperhti Et ego Adalperht indignus subscripsi et confirmaui