Charter Document - 04140004
Charter Number: | 04140004 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0776 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Traditio Machelmi de Polasinga In dei nomine Cogitante uel tractante me de anima mea seu de uita futura ut in quantitate apud pio domno ueniam merear accipere idcirco ego Machelmus propriam hereditatem quod domnus meus Oatilo in hereditatem mihi constituit atque tradidit et confirmauit in loco que dicitur Polasingas ad ecclesiam beate et intemerate uirginis Marie domum episcopalem que nuncupatur Frigisingas Actum in Castro que nuncupatur Uueles sub die consule quod est VI idus Septembres indictione prima anno XXVIIII regni domni et in illustrissimi ducis Tassilonis et ipsum locum quod supra diximus Polasingas cum omni utensilia pratis siluis pascuis aquarumque decursibus agros uel ueneas similiter domos et mancipias inprimis Uuolfpald cum sua uxore et iii filiis Deotleip cum sua [uxore] et tribus filiis Deotleih cum sua uxore Pirhtilo cum duobus filiis suis Uuolfhram et hec sunt de donatione domini sui et istas quos adquisiui Peiarin cum tribus filiis suis Sigolt cum sua filia Pezzila cum duobus filiis supra id quod scripti sunt unum uindemiatorem nomine Reginperht in omnibus numero complentur Et hec sunt testes [qui] occuli uiderunt et auribus ad testibus tracti inprimis Uirgilius episcopus testis Megilo testis Benedictus diaconus testis Salomon Dauid Einhart presbyter Heripald Farit Popilo Cote deo amo Ego Uuatto presbyter scripsi iussus ab domno meo Machelmo