Charter Document - 04140003
Charter Number: | 04140003 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 0772 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quomodo Arbeo episcopus accepit Scarazias In nomine summi dei patrisque et filii atque sancti spiritui Ego Heres episcopus diuini largitoris munere fratres quos sub gradu minori ad regendos suscepi Scaritie deserti congregatos id est Reginperhtum nec non et fratrem eius qui in alode proprio per [consensu] domno et decessore nostro Joseppo monasterium condere ceperunt et postmodum per nostrum consilium locum mutauerunt ad Slehdorf meque occupatum cum agnouissem fratrem et caritatis mihi socium Attonem religiosum Raginperto per consensu atque fratribus meis que uici proposuimus stetit namque ipsos coadunare possessiones sicut norma huius declarat uite ut quicquid proprie habuissent ad ipsam communitatem coniecissent et post Attonem abbatem ipse Raginpertus preesse debeat tam ipso uiuente quam eius post obitum et nos quidem statuimus eorum post obitum ut nullus ibi abbatem mittere debeat nisi ipsi episcopi post nos qui fuerit si ex eadem congregatione elegant abbatem excepto omni modo si defuerit talis qui dignus sit regularis tunc subiaceat sententia eorum per consensu episcopus alium loci eius restituat nos autem manum nostrum non subtrahimus tamen canonica per omnia firmamus manu nostra permanere sententiam et regularem tramitem ut ordo deposcit