Charter Document - 04140002
Charter Number: | 04140002 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0770 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
De Campo gelau quod dicitur India In dei nomine Ego Tassilo dux Baiouarorum uir inlustre conpunctus de diuina misericordia atque de eterna beatitudine manu ualente cum consensu optimatum Baiouarorum dono atque transfundo locum nuncupantem India quod uulgus Campogelau uocantur Attoni abbati ad ecclesiam sancti Petri apostolorum principis seu ceterorum sanctorum apostolorum atque martyrum pro remedio anime mee seu et antecessorum meorum in edificatione monasterii atque ipsius seruitio a riuo que uocatur Tesido usque ad terminos Sclauorum id est ad riuolum montis Anarasi totum atque integrum campestria seu et montana pascuas uenationes umecta seu frutecta omnia ad eadem pertinentia locum ut nullus deinceps genitorum hominum queat nec usurpando presumat quis quolibet ingenio aut querimonia oriente ullo modo inquietare locum atque inhabitantes in eo in exordio rationis predicto abbati Attoni nec posteros eius quia manu propria ut potui caracteres cyrografu inchoando depinxi coram iudicibus atque optimatibus meis quia et ipsa loca ab antiquo tempore inanem atque inhabitabilem esse cognouimus nunc uero postulantem atque humiliter supplicantem audiui et propter incredulam generationem Sclauanorum ad tramitem ueritatis deducendam concessi et hilari uultu tradedi per presentes apices ut nullus quod fieri minime arbitror ex heredibus aut coheredibus meis siue quolibet opposita persona qui contra hanc epistolam donationis ire aut infrangere uult iram dei incurrat et omnium sanctorum Signum manus mee propria Tassilonis donante atque confirmante Actam in Bauzono redientes de Italia anno ducatui eius XXII Alizzeo Reginuuolf Signum manus Cundheri Drudmunt Pillunc Oatachar Hliodro Crimperht Papo Hariperaht Kislolt Jubeanus Alim episcopus testes Ego Anno indignus iussus scripsi et subscripsi