Charter Document - 04140001

Charter Document - 04140001


Charter Number: 04140001
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0763
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quomodo Reginperht ecclesiam condidit in Scaranziae In dei nomine Me Reginperto cogitante uel tractante de anima mea seu de uita futura ut in quantitate apud pio domino ueniam accipere mererer pari suffragante germano nostro Irminfrido atque genetrice nostra Ackilinda seu parentibus nostris Otiloni et Crosoni in solitudine Scarantiense ubi ecclesiam in honore beati apostolorum principis Petri moeniis construxi et ibi in cenobie spem hereditatem propriam atque substantiam transfundaui per manum propriam et manum uenerabilis episcopi Josephi per consensum illustrissimi ducis Tassilonis et satrabum eius atque confinitimorum nostrorum consentientium rem inexquisitam stipulatione subnexam inprimis Uallenensium ex pago portionem meam in uillas nuncupantes Pollinga et Flurininga et in opido Humiste portionem meam similiter foras inontes in uilla Slehdorf nuncupante et in Hofahaim et in uilla que dicitur Sindoluesdorf similiter et in Kisingas omnem terminum nostrum ita in augmentum iustitie frugi adduxi in uilla Pasingas et Grefoluinga dicente et portionem nostram in pago Rotahgauuue in uilla que dicitur Curtana iuxta Fruen flumine sic nuncupante ita ob consuetudine uilla ita appellari nam et non pari modo pagum desertum que Uualhogoi appellamus cum lacu sub iacente et piscatione et infra fluente Isura ad ipsum locum que adtingere uidebatur omnes predictas uillas et in earum termino quicquid nobis in portionem euenerat tam liberis quam colonis et seruibus casas curtes umentis pecodibus alpis ermis aquis earumque decursibus molendinis pratas pascua culturas terminos omnes cum utensiliis erium et calippeum uasorum et ligneorum uel quicquid iure possidere uidebam sub dicione beati Petri apostolorum principis reliquiis in predictum locum tradidi et transfundaui in communem possessionem fratrum qui ibi commemorare uiderentur et ut ex eodem loco in coniacentis diocesis id est Frigisinga ad sanctam Mariam ad episcopum qui illuc esse uideretur censum exire uideretur id est pedules duos propter stabilitatis patrum subposite regule ut dicio episcopalis non deesset ad ordinandum abbatem cum consensu fratrum illuc in loco demorantium similiter et Ackilind genetrix nostre in predictis uillis termino portionem suam ad eodem tradidit locum pari modo et Irminfrid portionem suam tradidit et si ei nati fuerint filii accipient portionem suam quantum eis contigerit mea autem portio firma et stabilis permaneat et si filii non fuerint omnis hereditas mea ad predictum locum sit confirmata post obitum meum et hoc per consensu Tassiloni inlustrissimi ducis nec non et Otilo simili sententia per consensu predicti ducis si filios uel filias non procreasset hereditatem suam ex integro tradidit si autem nati fuerint filii accipient portionem suam et ea portione quam eo predicto Otilone euenerit ad predictum locum Scaraza firma atque stabilis traditio permaneat Cros uero conpunctus dei ammonitione seu plaga insanabile ab Keparohe comite in loco nuncupante Pahhara percussus semetipsum cum omne substantia sua cum consensu principis nostri summi Tassilonis ad ipsum locum predictum tradidit et ibidem corone Signum ab Arbione archipresbitero accepit Si quis contra hec tam de propinquis quam de extraneis uenire temptauerit cum deo et apostolo Petro pro hoc rationem referat Actum Scaratie solitudine sub die consule quod est III kal Julias in anno XVI regnante in illustrissimo duce Tassilone in presentia Josephi episcopi oratoris rei et Arbionis archipresbiteri ui ecclesiam cum donatione tradendi studio commendauimus ad regendum Hec sunt testes inprimis Josephus episcopus et Arbeo archipresbiter Riholf presbiter Albinus presbiter Hato presbiter Erchanfred Irminfrid traditor Otilo traditor Kermunt Lantpald diaconi Adalperht Situli Liutolt Leitrat Chuniperht Reginpald Cundpald et ceteri absque numero Ego Arbeo rogitus et iussus de episcopo Joseph donationem istam firmaui et testes subscripsi