Charter Document - 04130022

Charter Document - 04130022


Charter Number: 04130022
Cartulary Title: Engelhartszell, Zisterzienser 1227 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen Wernhardus dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus omnibus imperpetuum Sancta religio celestis pulchritudinis ymagini se conformans illud alacriter agit in terris quod angelos exercere cognoscit in celis ludens in dei laudibus et tam mentium quam vocum dulci modulo iubilando Dum per paupertatem voluntariam a se mundum et mundana libenter abdicat dumque per castitatem angelicam se supra carnem et ea que carnis sunt potenter eleuat dumque ponendo homines super capita sua motus proprios obedientie subiectione coartat Apparet quod obseruatores eius non ambulant cum animalibus gradientibus super terram sed potius admirante propheta volant ut nubes per aera pennis uirtutum et contemplationis desideriis eleuati Hinc est quod homines natura quidem fragiles sed celesti conuersatione sublimes congregantur in unum prodeunt in altum de nouo erecta Monasteria altaria diuina consurgunt augetur deuotio dilatatur numerus deuotorum cum illi tanquam vera mundi luminaria scintillas exemplares emittunt famam spargunt aromaticam suauitatem superne patrie quandam pregustationem amoris intimi preferentem Hac igitur nos suaui inuitatione ac salubri imitatione prorsus inducti locum nostre diocesis qui nunc Egelcelle dicitur aptum esse credentes pro monasterio Cisterciensis ordinis construendo Primo ecclesiam ibi sitam que tunc Egelhartscelle vulgariter vocabatur a iurisdictione nostra et Patauiensis ecclesie tam quoad legem diocesanam quam ad legem iurisdictionis omnino absoluimus et imperpetuum exemimus cum suis capellis decimis et aliis attinentiis quibuscunque Capituli nostri benigno accedente consensu ipsamque ecclesiam omni libertate potiri volentes qua Cisterciensis ordinis monasteria perfruuntur obtulimus oblatione solempni vna cum foro Engelhartscelle prememorato ordini eamque incorporari procurantes eidem iure quoque filiationis monasterio de Wilhering subici nouellam nostram plantationem ordinauimus ipsam de cetero et eius consilio ac regimine secundum statuta Cisterciensis ordinis gubernandam Ad quod tamen in illo loco construendum nos mouerunt cause alie rationabiles et motiue quia cum in illis partibus frequentius fuerint et sint ad inuicem discordantes speramus quod ingredientibus ad locum illum veris filiis vere pacis super eum pax domini de cetero requiescat Ad hoc cum ascendentibus versus Patauiam nec per longam vie distantiam Hoc est inter Euerding et Patauiam honesti viri aliquod inuenirent hospitium nec pauperes receptaculum aut corporis alimentum sicque dieta illa nimis existente onerosa salubre prouidimus velut in medio spatio itineris habitaculum dei fieri vbi possent capita transeuntium fatigatorum reclinari Erit enim in illo loco fauente domino amabilis karissimorum fratrum nostrorum canonicorum Patauiensis ecclesie consolatio Dum quandoque mundanis ad tempus carere volunt fatigationibus aut etiam in aera salubri extra murorum ambitum iocundari quia ibi et sancte contemplationis habebunt copiam et recreationis corporalis eis non negabitur a dei ministris qui ubique in suis monasteriis omni affluunt karitate quin immo duplici benedictione dulcorabitur illic eorum consolatio dum et cibo reficiuntur corpora et corda gaudio infunduntur considerantibus eis sic nouellam plantulam que a suo consensu vigorem virtutis virtutemque vigoris accepit fauente domino pullulasse quatenus apud eam sit liberalitas gratia et refectio copiosa Nec ammodo timere poterunt quia eis quiescentibus vite ipsorum fratres Celle angelice velut astra matutina et tamquam filii dei iubilare non desinent sicque in predicta plantatione Ecclesia Patauiensis filios eterne deuotionis habebit qui pro ea die ac nocte non cessabunt nomen domini collaudare Quamuis autem canon permittat Episcopis ut pro monasteriis de nouo fundandis possint canonicam id est quinquagesimam inpendere portionem Nos tamen sancte matris nostre Patauiensis Ecclesie rebus immobilibus parcere cupientes et ad diminutionem enormem earum nolentes extendere manus nostras prememorate fundationis nostre in Engelhartscelle necessitatibus de patrimonio proprio quod ad nos ex paterna sev materna successione descendit et aliis bonis per nos ex causa emptionis et aliis iustis modis et titulis acquisitis sine enormi lesione immobilium Kathedralis Ecclesie intendimus fauente domino sufficienter ac liberaliter prouidere Ut autem premissa robur obtineant perpetue firmitatis presentes dedimus literas nostro et Capituli nostri sigillorum munimine roboratas Datum Patauie Anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo tertio beati Gregorii Pape