Charter Document - 04130003
Charter Number: | 04130003 |
---|---|
Cartulary Title: | Engelhartszell, Zisterzienser 1227 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quia fluxus temporis fluxibilem efficit memoriam necesse est ut acta hominum scripture testimonio confirmentur Nos igitur Leutholdus de Chunring pincerna ducatus Austrioe scire volumus universos presentis pagine inspectores quod reverendus dominus noster Wernhardus venerabilis ecclesioe Pataviensis episcopus ob anime sue remedium salutare curiam quandam dictam Leissarii juxta villam Radendorf sitam ab Ottone et Conrado fratribus dictis Leissariis et domina Wendelmuet matre ipsorum pro quadraginta duabus libris Viennensis monete jure hereditario ac sub titulo libere possessionis quod vulgariter Freysaigen dicitur comparavit donando eandem curiam ac presentium testimonio nove structure quam ad laudem dei decrevit fundare memoratus dominus ac reverendus pater episcopus Pataviensis apud Danubium in silva in loco qui dicitur Engelhart Zell cum omnibus juribus dicte curie que ad ipsam curiam pertinebant hactenus hoc est area ipsius curie et pomerium et pratum ipsam aream imediate contingentia in dotem nove structure penitus ac libere assignando quam etiam emptionem ipsi predicti fratres videlicet Otto et Conradus una cum domina Wendelmuet matre eorum secundum consuetudinem juris terre debito spacio temporis hoc est quinquaginta annis et uno anno et die ab impetitione qualibet tenebuntur predicte structure coram judiciis et placitis in locis et causis quibuslibet suis sumptibus propriis et absque memorate structure dispendio defensare in qua defensione si forte quod non credimus predicti fratres Otto et Conradus simul et mater eorum domina Wendelmuet negligentes exstiterint ita tamen quod gravamen aut damnum aliquod dicte structure nove ex impetitione aliquorum in possessione memorate curie oriatur ex tunc jam dicti fratres Otto et Conradus civitatem Viennensem ingrediantur presentia corporali eandem civitatem nullo modo egressuri nisi prius satisfecerint de dispendio vel gravamine quod sepe dicte nove structure ex impetitione sepe fate curie receperit per negligentiam eorundem Ne autem ulla calumnie nebula memoratam emptionem ac dedicationem valeat aliqualiter obfuscare presens scriptum nostri sigilli munimine ac sigillo domini abbatis de Wilhering duximus roborandum testibus idoneis qui presentes aderant subnotatis Testes sunt Dominus Conradus in Wilhering abbas Dominus Hugo abbas in Furstenzell dominus Ludovicus plebanus de Stadelawe dominus Conradus cellerarius in Wilhering dominus Conradus miles de Muhlsteten Albero Gensel Albero de Starnwerd Fridericus de Bach et alii quam plures Actum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio octavo Kalendas Maij