Charter Document - 04120051

Charter Document - 04120051


Charter Number: 04120051
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Th dei gratia Olomucensis episcopus vniuersis Christi fidelibus ad quos presentes pervenerint salutem in domino Jesu Christo Quia nichil viriditatis habet ramus boni operis nisi manserit in radice karitatis deuocionem vniuersitatis vestre hortamur in domino flagitantes quatenus ad monasterium sancte Marie genitricis dei in Altovado Pragensis diocesis ob amorem Jesu Christi de bonis a deo vobis collatis pias dignemini elemosinas erogare vitam eternam transitoriis mercaturi Nos enim de omnipotentis dei misericordia et dilectissime matris eius confisi patrocinio omnibus vere penitentibus et confessis qui ad predictum monasterium manus porrexerint adiutrices et qui ad ipsum monasterium causa deuocionis accesserint suorum peccatorum veniam petituri xl dies de iniuncta penitentia misericorditer in domino relaxamus presentibus perpetue valituris Datum in Praga anno domini MCC nonagesimo tercio in die sancti Viti