Charter Document - 04120049

Charter Document - 04120049


Charter Number: 04120049
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Legum statuta swadent et necessarium est vt acta hominum que aguntur ne obliuio sit solita ea resecare a memoria debeant ydoneorum virorum testibus nec non litterarum apicibus solidari Nos igitur Heinricus de Rosenberch et Zmilo de Gretzen ad vniuersorum noticiam presenti seripto tam presentium quam futurorum in ueri deposicione testimonii cupimus peruenire quod reuerendus dominus Otto abbas de Hohenfurt pariter et totus conuentus fratrum eiusdem monasterii emerunt vniuersa bona in Horzitz cum omnibus ad hec pertinenciis pratis rubetis cultis et incultis apud viros nobiles dominum Zawissium et dominum Witigonem fratres de Laedenitz empcionis more racionabili ac consueto que quondam viri nobilis domini Heinrici de Cozzowahora fuerunt ex ipsius uoluntate gratuita omnimodo et consensu qui eciam coram magnificencia illustri regis Boemie Wenzeslay nunc regnantis pro se atque pueris suis ipsa bona estuantibus desideriis animoque discretiuo affectuosius resignauit dicto domino abbati atque conuentui fratrum dicti monasterii prout priuilegia dicti regis incliti lucidius protestantur Porro auctor sceleris perswasor fraudis leo rugiens mille artifex seminator zizanie suum lolium seminauit ita ut ipsius pueri dicti domini Heinrici de Cozzowahora ipsum dominum abbatem bonis inpeterent pro eisdem Ad decidendam autem cuiuslibet materiam scandali seu omnis omnino inconuenientem incongruamque causam litigii dictorum puerorum medullitus abolendam ab utraque parte scilicet a domino abbate a dictis pueris peremptorie in arbitros eligebatur Huic honeri tanquam illi qui virtutem colimus vicium profligamus nostros humeros submittentes pactibus interclusis si prefatus dominus abbas nostro arbitrio non obediret quod foret in quingentis marcis argenti nobis arbitris obligatus et si uice uersa prenominati pueri ausu temerario seu moti maliuoleneia qualicumque nostro arbitrio in aliquo contrairent quod similiter nobis arbitris quingentas marcas argenti persoluerent quolibet dubii sine scrupulo Huius autem per solucionis totidem marcarum videlicet quingentarum dominus Bernhardus de Bernhartitz ex parte dictorum puerorum uersus nos est in solidum perpetuus fideiussor Decreuimus autem arbitrando quamuis immerito quod uiri religiosi licet de iure dare nichil tenerentur quod quinquaginta marcas argenti sepe fatis pueris erogarent vt ammodo iidem pueri eundem dominum abbatem et suos confratres non inpeterent infestando pro eisdem bonis in Horzitz temporibus affuturis sed pacifice ea iure hereditario libere ac perpetuo contradiccione possiderent qualibet procul mota Hec uero efficaciter iuxta uoluntatis nostre arbitrium impleuerunt dictas quinquaginta marcas argenti persoluentes pueris ex integro prelibatis Huiusmodi autem arbitrium efficax factum est in presencia virorum nobilium domini Zezame de Laudesteyn domini Wochonis de Witigenow ac domini Hogeri de Lompnitz atque firmissime stabilitum Vt autem hec mani festa confirmacio illibata et in confracta perpetuo tempore conseruetur sepe fato domino abbati ac conuentui fratrum in Hohenfurt presentes litteras conscribi fecimus in euidens testimonium et cautelam sigillorum nostrorum necnon sigillorum virorum nobilium in quorum presencia factum est arbitrium superius prenotatum caractere insignitas testibus subnotatis qui sunt Dominus Stephanus de Priesnitz dominus Nedamirus de Lobanitz dominus Ontscho de Nemschitz dominus Liupoldus de Vgetz milites domini Heinrici de Rosenberch Wltscho de Zedlo Albertus et Budyloius fratres dicti de Horach dominus Hron et dominus Dytmarus fratres de Zbinitz milites domini Zmilonis de Gretzen dominus Ztata de Vdin miles domini Hogeri de Lompnitz dominus Luteborius de Zletowitz et alii quam plures viri racionabiles ac discreti Acta sunt hec in Zobizlaus anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo tercio quarto Ydus Julii