Charter Document - 04120047

Charter Document - 04120047


Charter Number: 04120047
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cum res gesta mandatur litteris vniuersa calumpnie materia preuenitur Nos igitur Henricus dominus de Roseaberch notum facimus vniuersis tam presentibus quam futuris quod nos fideli famulo nostro Vlrico dicto Gusner atendentes ipsius obsequi fidelitatem villam nostram in Waldawe cum omnibus ad eandem iuste pertinentibus videlicet agris campis pratis atque siluis iure hereditario contulimus possidendam In euius collacionis testimonium et robur validissum presentem litteram fecimus nostri sigilli munimine roborari testibus subnotatis primo domino Wenzeslo purchrauio in Rosenberch Wolfrado de Gusen Zenco de Zipin Dworata filio ipsius Vlrico de Weichsel Pribislao Lednicer Ortlino Seubelperger Freisinger Ditmar de Nemze Vlrico de Sestauue Walwano Petro Otone Troiano Zastawoio et aliis quam pluribus fide dignis Actum et datum in Rosenberch anno domini MCCLXXXXIIJ V Kalendas Marcii