Charter Document - 04120045

Charter Document - 04120045


Charter Number: 04120045
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1292
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Wencezlaus dei gratia rex Boemie dux Cracouie et Sandomerie marchioque Morauie harum serie notum esse uolumus tam presentibus quam futuris quod felicis memorie dominus Otakarus illustris rex Boemie karissimus pater noster villam forensem dictam Zdradonicz circa ciuitatem nostram Budiwoyz necnon Plawen Malshiez et Zaborsi ad monasterium in Altovado Cisterciensis ordinis pertinentes accepit quarum tres videlicet Zdradonicz Malschicz et Zaborsi dicte ciuitati adiunxit pro quibus quatuor villis dictus pater noster villas dictas Nencitz Bellela Craschan et Tupes quondam Zuatumiri militis de Nemcicz in commutacionem prefato monasterio assignauit Cumque per heredes dicti militis quod eedem ville videlicet Nemchicz Bellela Craschan et Tupes ad eos racionabiliter pertinerent nobis facta fuerit plena fides eas restituendas duximus heredibus memoratis Volentes itaque monasterium ipsum indempne super commutatione predicta seruare villam predictam Plawen prefato monasterio restituimus et pro dictis tribus villis Zdradonicz Malshicz et Zaborsi villas nostras dictas Strishicz cum ecclesia in ea sita Borach Zaborsi Badiczi Holaschawicz Shemil Dubshicz Lupanawicz et partem silue Chraski usque ad metas inter bona monasterii Sancte Corone ac Henrici de Rosemberch et Johannis de Monte Michelis cum pratis pascuis agris cultis et incultis aquis et aquarum desursibus piscationibus et uenationibus ac iuribus omnibus racionibus et pertinenciis villarum ipsarum dicto monasterio de Altovado in cummutacionem damus tradimus et etiam assignamus per abbatem et conuentum ipsius monasterii de Altovado commutationis titulo in perpetuum possidendas In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et sigillorum nostrorum munimine iussimus communiri Datum Prage per manus magistri Petri prothonotarii nostri Pragensis Wratislauiensis et Wissegradensis ecclesiarum canonici Anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo V Nonas Julii Indictionis quinte