Charter Document - 04120042

Charter Document - 04120042


Charter Number: 04120042
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1292
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Rogerius Seuerinensis et Johannes Mokicensis dei gratia arciepiscopi Cyprianus Vouensis Jacobus Acernensis Saluus Racanatensis Daniel Laquedoniensis Perronus Larinensis Jacobus Treuentinus Guillelmus Callensis Romanus Croensis Berardus Fulginas eadem gratia episcopi salutem in domino sempiternam Vite perhennis gloria qua mira benignitas conditoris omnium beatam coronat aciem ciuium supernorum a redemptis pretio sanguinis fusi de pretioso corpore redemptoris meritorum debet acquiri virtute inter que illud esse pregrande dinoscitur quod ubique maiestas altissimi sed precipue in sanctorum ecclesiis collaudetur Cupientes igitur vt ecclesia sancte Marie virginis religiosorum virorum ordinis Cysterciensis in Altovado Pragensis dyocesis congruis honoribus frequentetur et cunctis Christi fidelibus jugiter veneretur que quidem ecclesia magis sumptuose construitur nec illi ecclesie ad hoc proprie suppetant facultates per quod illud laudabile opus ad honorem Marie sic inceptum possit laudabiliter consumari vniuersitatem vestram monemus rogamus et in domino exhortamur quatenus in remissionem vestrorum peccaminum de bonis vobis a deo collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia ad fabricam ipsius ecclesie erogetis Nos de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui ad fabricam predicte ecclesie manus adiutrices porrexerint aut qui ad ipsam ecclesiam in festis videlicet natiuitatis domini resurrectionis ascentionis et pentecostes in quatuor festiuitatibus gloriose virginis Marie Michaelis archangeli Johannis baptiste et ewangeliste Petri et Pauli atque aliorum apostolorum Laurentii martyris Martini et Nycholai confessoris Marie Magdalene Katerine Margarite Cecylie virginum jn die omnium sanctorum in die dedicationis vel in anniuersariis eiusdem diei ac singulis sextis feriis per circulum tocius anni causa deuotionis accesserint aut in extremis laborantes quicquam facultatum suarum legauerint ecclesie prelibate singuli singulas dierum quadragenas de iniunctis sibi penitentiis dummodo consensus dyocesani ad id accesserit misericorditer in domino relaxamus In cuius rei testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum Datum Rome Anno domini millesimo CC nonagesimo secundo pontificatus domini Nycholai pape quarti anno quinto