Charter Document - 04120041
| Charter Number: | 04120041 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Vyšší Brod, Ocist Urkunden |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1291 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ab humana citius elabuntur memoria que nec scripto nec uoce testium eternantur Sciant igitur presentes ac posteri quod ego Dominicus de rebus diuinitus mihi collatis seminare cupio in terris vnde manipulos colligam letanter in celis Inspiratione igitur domini informatus duas partes decime de omnibus bonis meis in Pazzawerslag tradidi domui beate Marie virginis in Hohenfvert ordinis Cysterciensis in perpetuum possidendas in uita mea pariter et post mortem ad quoscumque ipsa bona in posterum peruenerint possidenda in meorum peccaminum remissionem Vt autem hec rata permaneant et nulla queant in posterum calumpnia perturbari presentem cartam fratribus in prefata domo deo iugiter famulantibus tradidi sigillo nobilis domini mei de Rosenberch cum appositione sigilli mei munimine roboratam Actum anno domini MCC nonagesimo primo
