Charter Document - 04120039

Charter Document - 04120039


Charter Number: 04120039
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Thobias dei gratia Pragensis episcopus notum esse volumus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos vilitatibus monasterii de Altovado ordinis Cisterciensis nostre dyocesis intendere cupientes plebem que ad ecclesiam de Borsow spectabat in qua predictum monasterium pro suo commodo grandiam edificare proponit ad ipsius monasterii abbatis instanciam ecclesie parrochiali in Wiest pleno iure subicimus presencium per tenorem volentes ut eadem plebs apud predictam parrochiam de Wiest recipere debeat quelibet ecclesiastica sacramenta ac plebano qui ad presens est vel fuerit in futurum tamquam suo vero pastori in quibuslibet iuribus parrochialibus teneantur sine reffragacione qualibet respondere In cuius rei testimonium presens scriptum fieri et sigilli nostri munimine fecimus communiri Datum Prage anno domini MCCLXXXX xvi Kalendas Decembris pontificatus vero nostri anno duodecimo indictionis tercie