Charter Document - 04120038

Charter Document - 04120038


Charter Number: 04120038
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Wencezlaus dei gratia rex Boemie et marchio Morauie omnibus noticiam subscriptorum Etsi celsitudinis nostre clara munificentia et munifica claritudo clementie sue dexteram porrigat uniuersis illis tamen libentius sue promotionis pandit sinus qui uiuentes deo mundo moriuntur in terris et mortui seculo Christo uiuere in celestibus uita seculari postposita elaborant nam pro talibus retributor omnium bonorum deus solum constituit se mercedem Quamobrem presentibus et posoteris notum fieri uolumus uniuersis quod ad honorem beate Marie virginis gloriose ac ad petitionem Ottonis venerabilis abbatis monasterii in Altovado bona in Horzitz cum molendinis aquis et aquarum decursibus piscationibus agris cultis et incultis pratis montibus vallibus rubetis nemoribus venationibus et aliis iuribus et pertinentiis bonorum eorundem que quondam Zawissius dictusde Falkenstayn apud Henricum de Cassowohora emerat legitime licet ad nostram potestatem eadem bona et alia bona prefati Zawissii et suorum fratrum propter excessus ipsorum dictante regni nostri iudicio et iusticia absolute fuerint deuoluta tamen de benignitate regia dictorum bonorum uenditionem per Witigonem fratrem antedicti Zawissii prelibato abbati et suo monasterio in Altouado quod uulgariter Houurt nuncupatur pro quingentis marcis puri argenti factam gratiosius admittentes et ratam habentes dicto monasterio ut perpetuo eadem bona cum predictis pertinentiis suis libere possideat et habeat autoritate regia confirmamus Ad maiorem etiam cautelam sepedicto monasterio de possessione dictorum bonorum faciendam Henricus de Cassowohora prenominatus pro se et suis heredibus ac amicis omni actioni et iuri suo si qua uel si quod in predictis bonis in Horzitz sibi adhuc competeret uel competere uidetur sponte ac uoluntate renunciauit in nostra presentia constitutus In cuius rei testimonium et robur perpetuo ualiturum presens scriptum fieri et nostrorum sigillorum munimine iussimus roborari Datum Prage per manus magistri Petri regni nostri prothonotarii Anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo xvij Kalendas Decembris indictione quarta