Charter Document - 04120035
Charter Number: | 04120035 |
---|---|
Cartulary Title: | Vyšší Brod, Ocist Urkunden |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Nos Thobias dei gratia Pragensis episcopus omnibus in perpetuum Cum a nobis petitur quod iustum est tam vigor iuris quam ordo postulat racionis ut id ad exaudicionis gratiam fauorabiliter admittamus pie namque et iuste postulacio voluntatis effectu debet prosequente compleri vt et deuocionis sinceritas laudabiliter enitescat et vtilitas postulata vires indubitanter assumat Ea propter notum esse volumus vniuersis tam presentibus quam futuris quod nos ad preces et deuotam instanciam nobilium virorum domini Henrici dicti de Rosmberch et domini Alberti dicti de Stropnicz donacionem legittimam perfectam iuris patronatus ecclesiarum in Rosmberk et in Stropnicz in quibus ipsi ius plenum patronatus obtinebant per eosdem nobiles rite et racionabiliter factam honorabilibus viris domino Ottoni abbati et conuentui ac monasterio ipsorum in Altovado ordinis Cysterciensis nostre dyocesis pietatis intuitu et pro suorum remedio peccatorum ex causa saluberrima et honesta auctoritate qua fungimur ex certa sciencia confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus ita ut prefatarum ecclesiarum ius patronatus cum omnibus suis pertinenciis ad predictos dominum abbatem et conuentum ac monasterium ipsorum iam predictum et successores eorundem in perpetuum inuiolabiliter debeat pertinere Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre confirmacionis paginam infringere aut ei ausu temerario contraire Si quis autem contrarium attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Viti Wencezlai atque Adalberti martirum ac aliorum sanctorum omnium se nouerit incursurum In cuius rei testimonium istud scriptum fieri et sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum Prage anno domini MCCLXXXX XIIJ Kalendas Aprilis pontificatus uero nostri anno duodecimo indiccionis tercie