Charter Document - 04120032
Charter Number: | 04120032 |
---|---|
Cartulary Title: | Vyšší Brod, Ocist Urkunden |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Legum statuta volunt ut omne quod agatur in solidum per mortales testibus idoneis atque fide dignis literarumque apicibus debeat lucidius perennari Nos igitur Zmilode Gretzen purchravius in Podebrad scire volumus universos presentes literas inspecturos quod ex dilectione qua amplectimur fratres religiosos eonventus in Altovado porro divine remunerationis precipua ratione ipsis in omnibus transducendis suis quibus ad eorum claustrum potiri videantur per civitatem nostram Gretzen largam facimus gratiam ex pura voluntate sive in vino sive in annona vel in piscibus aut aliis ductilibus quibuscumque ut eadem transducant per dictam nostram civitatem Gretzen et citra per nostros districtus absque teloneo sive muta libere absque exactione pecunie aliqualis a nobis vel a nostris successivis heredibus in perpetuum sub tranquillo Ut autem huic ratihabitioni nullum dubietatis scrupulum valeat suboriri in posterum sive tempore successivo presentes ipsis conscribi fecimus in evidens testimonium et cautelam sigilli nostri charactere consignatas testibus subnotatis qui aderant Ambo nostri patrui videlicet d Heinricus de Rosenberch D Wocho de Witigenow Noster consanguineus d Wocko de Lobenstayn D Albertus de Strobnitz D Bertholdus honorabilis decanus de eodem Strobnitz D Henricus noster plebanus in Gretzen D Petrus noster miles in Petrinsdorf Paulus noster procurator et alii quam plures Acta sunt hec anno domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto calendis Decembris