Charter Document - 04120030

Charter Document - 04120030


Charter Number: 04120030
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quoniam deprecacio justi assidua et deuocio multum valent felixque memoria summum bonum nos igitur Levtoldus Vlricus et Ruegerus fratres dicti Prueschinchen venerabilis abbatis nec non tocius conuentus Altouadensis ecclesie Cysterciensis ordinis sancte deuocioni inuolui cupientes felicique memorie nos humiliter committentes notum esse volumus vniuersis quibus exhibitum fuerit presens scriptum quod eidem ecclesie predicte in Altouado mansum situm in Nevzadling cum omnibus suis redditibus et vsibus pretaxatis soluentibus annuatim videlicet VI metretis siliginis vno modio auene VI solidis denariorum Wiennensium siue porco talento etiam pro steura nec non aliis minutis seruiciis a nobis ibidem super altare gloriosissime Marie virginis iuste et racionabiliter delegatum concedimus et donamus perpetuo possidendum Vt autem hec donacio permaneat inconuulsa et rata omnimodis teneatur presentes sibi literas cum appensione nostri sigilli dedimus et munimine roboratas Testibus etiam subnotatis Domino Wernhardo de Schaumberch seniore nec non fratre eius domino Hainrico filiisque eorum Hainrico seniore et Wernhardo juniore domino Hainrico de Rosenberch domino Johanne venerabile plebano in Netoliez domino Vrso capellano necnon Rudolfo notario Prueschinchorum et aliis quam pluribus fide dignis Datum anno domini MCCLXXXII in Protiwins in die sancti Egidii confessoris