Charter Document - 04120027

Charter Document - 04120027


Charter Number: 04120027
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Martinus episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii de Altovado Cisterciensis ordinis Pragensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit et ne prauorum hominum molestiis agitentur eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et monasterium in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem terras possessiones domos vineas et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum apud Vrbemueterem xiij Kl Septembris Pontificatus nostri anno primo