Charter Document - 04120026
Charter Number: | 04120026 |
---|---|
Cartulary Title: | Vyšší Brod, Ocist Urkunden |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bone rei datur consilium ut presentis uite conferatur subsidium vbi eterne remunerationis premium exspectatur Sciant igitur presentes ac posteri quod ego Heinricus de Rosenberch preceptis diuinis et salutaribus informatus domui sancte Marie virginis in Hohenfurt quam pater meus pie memorie dominus Wokko multa beniuolentia cepit construere et fundare ecclesiam in Rosenberch cum filia in Mericha cum tercia parte decimarum et ius patronatus liberaliter omni iure tradidi perpetuo possidendam ita tamen ut abbas et conuentus Jacobum sacerdotem nostrum capellanum diebus vite sue non priuent suo iure vt fratres ibidem domino iugiter seruientes et pro salute mea atque progenitorum et successorum meorum fideles ad dominum intercessores non alicuius necessitatis occasio aut desides faciat aut robur sancte conuersationis quod absit infringat quia plurimis indigent qui indigentias plurimorum conantur fideliter releuare Vt autem hec rata permaneant et nulla queant in posterum calumpnia perturbari presentem cartam ipsis tradidi mei sigilli munimine roboratam cum testibus subnotatis qui sunt Dominus Andreas miles Leupoldus dominus Benata miles Onscho ipsius frater Nycolaus Vlricus de Weischel et eius frater Bseborius Troyanus suisque fratribus et alii quam plures Actum anno domini MCCLXXVIIIJ indictione septima epacta VI Datum in Rosenberch