Charter Document - 04120025
Charter Number: | 04120025 |
---|---|
Cartulary Title: | Vyšší Brod, Ocist Urkunden |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bone rei datur consilium ut presentis uite conferatur subsidium vbi eterne remuneracionis premium exspectatur Sciant igitur presentes ac posteri quod ego Heinricus de Rosenberch preceptis diuinis et salutaribus informatus domui sancte Marie virginis in Hohenfurt quam pater meus pie memorie dominus Wokko multa beniuolencia cepit construere et fundare ecclesiam in Rosenberch post mortem et obitum domini Jacobi plebani sacerdotis liberaliter omni iure quo ipsam tenuit et possedit tradidi perpetuo possidendam vt fratres ibidem domino iugiter seruientes et pro salute mea atque progenitorum et successorum meorum fideles ad dominum intercessores non alicuius necessitatis occasio aut desides faciat aut robur sancte conuersacionis quod absit infringat quia plurimis indigent qui indigencias plurimorum conantur fideliter releuare Vt autem hec rata permaneant et nulla queant inposterum calumpnia perturbari presentem cartam ipsis tradidi mei sigilli munimine roboratam cum testibus subnotatis qui sunt Dominus Andreas miles Leupoldus dominus Benata miles Onscho ipsius frater Nycolaus Vlricus de Weischel et eius frater Bseborius Troyanus suisque fratribus et alii quam plures Actum anno domini MCCLXXVIIIJ indictione sexta epacta XX quinta Datum in Rosenberch