Charter Document - 04120024

Charter Document - 04120024


Charter Number: 04120024
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Heinricus de Rosenberch vniuersis Christi fidelibus presentibus et futuris hanc paginam cognituris notitiam geste rei Cautum fuit a uiris prudentibus et prouisum ut quod ipsi uolebant manere stabilius litterarum suarum indiciis perhennarent Sciant igitur presentes ac posteri quod frater meus Witigo pie memorie positus in extremis fideliter mente pertractans quia quicquit misericorditer pauperibus Christi maxime religiosam uitam docentibus inpenditur auctorem suum adiuuare et optatum ei premium in die retributionis apportare in remedium anime sue nec non progenitorum suorum pariter et successorum de bonis sibi a deo et a progenitoribus suis collatis de bona uoluntate mea domui sancte Marie in Hohenfvrt ordinis Cysterciensis quatuor villas scilicet Pzizaho Svnnberch Rvkchendorf et minorem plagam Gerberti liberaliter condonauit cum suis attinenciis siluis virgultis pratis pascuis cultis et incultis viis et inuiis et omnibus attinentiis suis cum metis ipsarum villarum dudum distinetis pariter et expressis Hanc donationem fratris mei et omnem donationem patris mei domini Wokkonis predicto cenobio factam et perpetuo possidendam cum omni iure sibi etiam tradito ego Heinricus de Rosenberch approbo et confirmo Vt autem hec rata permaneant et nulla queant in posterum calumpnia perturbari presentem cartam conscribi feci et mei sigilli munimine roborari Huius rei testes sunt Dominus Hablo Zwatimirus Chreno Wenadab milites Vlricus frater Wenade Otto Wassho Nycolaus Petrus Psedwor Shenko Dominicus Bozlaus Troiauus Shaztolaus fratres et alii quam plures fide digni Actum anno domini MCC septuagesimo octauo indictione via epacta xxv Datum in Pribnitz in die sancti Johannis baptiste