Charter Document - 04120023

Charter Document - 04120023


Charter Number: 04120023
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne per obliuionem aut calumpniam facta hominum rationabilia et honesta processu temporis dispendium paciantur prouida maiorum auctoritas scripture ac testium decreuit remedium adhibere Sciant igitur presentes ac posteri quod ego Heinricus de Rosenberch ad expedicionem Austrie proficiscens mente sedula revolui quia varius est euentus belli nunc hunc nunc uero illum consumit gladius venerabilium fratrum in Hohenfvrt orationi me committens quos pro salute mea me habere congratulor intercessores de bonis mihi a deo et a progenitoribus meis collatis forum in Merica et villam in Gerbrehtslag cum omnibus attinendis siluis nemoribus pratis pascuis agris cultis et incultis viis et inviis duas partes decime predictarum possessionum scilicet cum duobus manipulis in remedium anime mee nec non et progenitorum meorum domui sancte Marie in Hohenfvrt tradidi iure perpetuo possidenda ita tamen si in ipsa expedicione de medio vite mee fuero euocatus Hiis autem debitis me fateor obligatum primo domino Benate purchrauio triginta sex marcas pro quibus sibi viilam in Atez obligaui item Jacobo Lednicerio duodecim marcas et viginti talenta pro quibus sibi uillam in qua residet obligaui item Vlrico de Wischel septem fertones item Alwico xx viginti talenta pro quibus sibi uillam in Schillte obligaui item Moisio sedecim talenta pro quibus sibi uillam in Chaltenbrunne obligaui item Wernhardo Turdlingerio decem marcas et octo talenta pro quibus sibi uillam in Cyringe obligaui item Vlrico Lednicerio tredecim talenta item Vlrico iudici seniori sex talenta item cenobio sancte Marie virginis in Hobenfvrt quolibet anno decem marcas usque ad operis consummationem et quinque talenta absolute Vt autem hec rata permaneant presentem cartam super ea conscripta sigilli mei iusti munimine roborari Huius rei testes sunt Dominus Benata purcrauius dominus Andreas miles dominus Rudgerus de Haichpach Actum anno domini MCCLXXVIII indictione sexta Datum in Rosenberch in die sancte Margarete virginis