Charter Document - 04120022

Charter Document - 04120022


Charter Number: 04120022
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1277
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Evanescere solent more fluentis aque facta hominum nisi scripture testimonio et voce testium fideliter roborentur Hinc est quod ego Witigo dictus de Chrvmenowe positus in extremis ob remedium anime mee et predecessorum meorum dedi et contuli potestativa manu liberali donatione ecclesie sancte Marie virginis in Altovado et fratribus ibidem deo iugiter famulantibus possessiones meas videlicet villam Gywowiz et aliam Nolomich que postea dicta est vulgariter ad piscatores terciam quoque villam Xradowi que nunc mutato nomine vocatur curia Witigonis iusto proprietatis titulo liberaliter et perpetuo possidendas In cuius rei testimonium et irrevocabilem memoriam presentes litteras exinde conscriptas antedicte dedi ecclesie et fratribus memoratis sigilli mei et voce subscriptorum testium fideliter communitas Sunt autem testes Pominus Prebizlaus plebanus de Friedberch dominus Christanus plebanus de Sancto Oswaldo Gregorius et alii plures Datum et actum anno domini MCCLXX septimo