Charter Document - 04120021

Charter Document - 04120021


Charter Number: 04120021
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1274
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Quoniam eorum que geruntur in tempore obliuio solet memoriam resecare necesse est ea tam scripturarum quam testium munimine perhennari Igitur nos Heinricus et Witko fratres de Rosenberch confitemur et constare uolumus presentium inspectoribus vniuersis quod nos de consensu et expressa uoluntate matris nostre dilecte domine Hedewigis venerabili patri abbati de Hohenvurt et conuentui eiusdem loci ordinis Cysterciensis quem conuentum pater noster dominus Wocho bone memorie in honore beate et gloriose uirginis Marie inchoauit et ex nouella plantatione pro sue suorumque progenitorum et heredum salute et animarum remedio fundauit quorum defectui condolentes et pura mente profectui modis omnibus intendentes ius patronatus ecclesie in Rakz Pataviensis dyocesis quod ad nos ex uero patrimonio pertinebat donantes resignauimus fauorabiliter atque plane Et in hac parte cessimus in perpetuum iuri nostro exceptione quelibet pretermissa ut conferendi uelud nos habuimus prefatam ecclesiam plenam et liberam habeant potestatem Vt autem supradicta robur optineant firmitatis presentem litteram in euidens testimonium scribi iussimus et sigilli nostri munimine roborari cum testibus subnotatis qui sunt Dominus Werenhardus et Heinricus fratres de Schowenberch dominus Vlricus de Nouadomo dominus Hoyerius de Klocot dominus Zewis dominus Witigo Wocho filii domini Budewoy de Krummenow Heinricus et Wocho domini Witigonis filii de Krummenow dominus Albertus de Porsow dominus Benysius frater suus dominus Heinricus de Hvritz dominus Benysius de Horach et fratres sui Johannes Johan Bohuzlaus dominus Zwatemyrus miles dominus Predota frater suus dominus Benata purchgrauius et frater suus Vlricus de Wisle Ozle et frater suus Bezpri Kunas de Strizendorf et alli quam plures Datum et actum in Rosenberch Anno gratie domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto xiiij Kalendas Aprilis