Charter Document - 04120019

Charter Document - 04120019


Charter Number: 04120019
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Quoniam eorum que geruntur in tempore obliuio solet memoriam resecare necesse est ea tam scripturarum quam testium munimine perhennari Igitur nos Hanricus et Witko fratres de Rosenberch confitemur et constare volumus presencium inspectoribus vniuersis quod nos de consensu et expressa voluntate matris nostre dilecte domine Hedewigis venerabili patri abbati de Hohenwrt et conuentui eiusdem loci ordinis Cysterciensis quem conventum pater noster dominus Vocho bone memorie in honore beate et gloriose virginis Marie inchoauit et ex nouella plantacione pro sue suorumque progenitorum et heredum salute et animarum remedio fundauit quorum defectui condolentes et pura mente profectui modis omnibus intendentes ius patronatus ecclesie in Rakz Patauiensis dyocesis quod ad nos ex vero patrimonio pertinebat donantes resignauimus fauorabiliter atque plane Et in hac parte cessimus in perpetuum iuri nostro excepcione quelibet pretermissa vt conferendi velud nos habuimus prefatam ecclesiam plenam et liberam habeant potestatem Vt autem supradicta robur optineant firmitatis presentem litteram in euisdens testimonium scribi iussimus et sigilli nostri munimine roborari cum testibus subnotatis qui sunt Dominus Werenhardus et Hanricus fratres de Schowenberg dominus Vlricus de Nouadomo dominus Hoyerus de Klocot dominus Zewis dominus Witigo Wocho filii domini Budewoy de Krummenow Hanricus et Wocho domini Witigonis filii de Krummenow dominus Albertus de Porsow dominus Benysius frater suus dominus Hanricus de Hvritzh dominus Benysius de Horach et fratres sui Johannes Johan Bohuzlaus dominus Zwatemirus miles dominus Predota frater suus dominus Benata purcrauius et frater eius Vlricus de Wisle Ozle et frater suus Bezpri Kunas de Strizendorf et alii quam plures Datum et actum in Rosenberch anno gracie domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo xiiij Kalendas Aprilis