Charter Document - 04120018
Charter Number: | 04120018 |
---|---|
Cartulary Title: | Vyšší Brod, Ocist Urkunden |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Nos Johannes dei gratia Pragensis episcopus omnibus in perpetuum Cum a nobis petitur quod iustum est tam uigor iuris quam ordo postulat rationis ut id ad exauditionis gratiam fauorabiliter admittere debeamus Nouerint igitur uniuersi presentes litteras inspecturi quod dotacionem ecclesie de Rosmberk quam fecit nobilis et honesta domina Heduigis relicta Wocconis bone memorie de Rosmberk de amborum filiorum suorum Henrici uidelicet et Uitconis expressa et libera conniuencia et assensu prout in litteris eius super hoc editis quibus nos sigilli nostri robur apposuimus plenius continetur ex certa sciencia auctoritate qua fungimur confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus in hiis scriptis excommunicationis sententiam proferentes contra illos qui id in posterum inmutare et calumpnia presumpserint attemptare aut aliquid diminuere de predictis que in pretacta littera nominatim et singularit ac generaliter sunt expressa In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri caractare fecimus roborari Actum et datum Prage anno domini MCCLXXI XIIJ Kal Nouembris indictione quarta decima pontificatus uero nostri anno quarto decimo