Charter Document - 04120015
Charter Number: | 04120015 |
---|---|
Cartulary Title: | Vyšší Brod, Ocist Urkunden |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Frater Guido miseratione diuina tituli sancti Laurentii in Lucer presbyter cardinalis apostolice sedis legatus dilectis in Christo abbati et conuentui monasterii de Altouado Cisterciensis ordinis Pragensis diocesis salutem in domino Loca sanctorum omnium pia et prompta deuotione sunt a Christi fidelibus ueneranda ut dum dei honoramus amicos ipsi nos amabiles deo reddant et illorum nobis uendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum quod merita nostra non obtinent eorum mereamur intercessionibus obtinere Cupientes igitur ut ecclesia uestra congruis honoribus frequentetur omnibus uere penitentibus et confessis qui ecclesiam ipsam in festiuitatibus beate Marie virginis natiuitatis dominice pentecostes beatorum Petri et Pauli apostolorum et sancti Johannis Baptiste causa deuotionis uenerabiliter uisitauerint de omnipotentis dei misericordia et auctoritate nobis a domino papa concessa confisi sexaginta dies de iniunctis sibi penitentiis annis singulis misericorditer in domino relaxamus Datum Vienne II Kl Maii Pontificatus domini Clementis pape quarti anno tercio