Charter Document - 04120014
Charter Number: | 04120014 |
---|---|
Cartulary Title: | Vyšší Brod, Ocist Urkunden |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Otacharus dei gratia rex Boemorum dux Austrie et Styrie et marchio Moravie omnibus in perpetuum Cum pia hominum studia pio fauore principum merito debeant roborari maxime tamen id exigit ratio pietatis cum elemosine largitati et hospitalitati religiosorum que profectui intenditur atque paci Nos igitur deuocioni fidelis nostri Wockonis quondam marschalci regni nostri qui pro suorum peccaminum remissione suorumque progenitorum uxoris sue atque heredum remedio et salute monasteriurn Cysterciensis ordinis in honorem gloriose uirginis dei genitricis fundauit ex animo congaudentes ipsum monasterium in nostram recepimus protectionem et gratiam specialem cum omnibus prediis ac possessionibus quibus eundem locum dotauit et suo inseruit testamento euius tenorem presenti pagine de uerbo ad verbum duximus adnotandum In nomine sancte [] Volentes itaque domino complacere opera pietatis in aliis intendimus promouere que per nos uariis distractionibus impediti non sufficimus adimplere Ea propter omnia bona memorato monasterio a prefato fundatore collata et quicquid ad presens possidet et in posterum donacione fidelium uel propriis laboribus aut sumptibus iusto titulo possidebit eidem perpetua stabilitate auctoritate nostre celsitudinis confirmamus ab omni uexacione et infestacione seu qualibet uiolencia et iniuria ipsum regia munificencia contra maliuolenciam quorumlibet hominum eximentes In cuius rei euidentiam presentem paginam conscribi et sigilli nostri duplici fecimus munimine roborari Data apud Pyezka Anno domini MCCLXIIJ XVI Kalen Augusti Indictione vii Regni nostri anno iij Expedita per manus prothonotariorum nostrorum Petri et Vlrici