Charter Document - 04120013
Charter Number: | 04120013 |
---|---|
Cartulary Title: | Vyšší Brod, Ocist Urkunden |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Scech de Budwog omnibus presentes litteras cognituris salutem in omnium fidelium saluatore Solet nonnunquam accidere vt res quantumlibet notas et eximie gestas tractu temporis vel fama languidior minuat vel obliuio posteritatis extinguat Ne qua tamen geste rei possit esse dubietas ea que fecimus tam scripturarum quam testium caucione decreuimus confirmare Nouerint igitur vniuersi serie manifesta quod nos de bona voluntate vxoris nostre que Jevtta vocatur possessionem nostram quam wlgus Zabore appellat cum omnibus pertinenciis suis abbati et conuentui de Altovado fratribus ordinis Cysterciensis eo iure quo nos possedimus omnibus cauillacionum obiectionibus exclusis legaliter vendidimus iure hereditario libere possidendam Huius rei testes sunt Zwatimir de Nemsiche Bwto de Witkowich Clawat de Ladem Aloz de Hawsen Psid de Howsen Zvzlab de Dvdem Jeruzlab de Strizendorf Otto filius Wetmanni Boriz seruiens Alberti Chwonch Renner Chwonch iudex de Ztradanich Michael de Wgezt Albret de Ztriben Vt autem hec nostra vendicio tam sollempniter facta omni evo rata ac inconwlsa permaneat et emergentibus calumpniis firma prebeat obstacula veritati presentem inde paginam conscripsimus sigilli nostri munimine roboratam Datum anno domini millesimo dvcentesimo sexagesimo tercio jndictione quinta decima in Budwog in cena domini