Charter Document - 04120010

Charter Document - 04120010


Charter Number: 04120010
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Quoniam eorum que geruntur in tempore obliuio solet memoriam resecare necesse est ea tam testium quam scripture munimine perhennari Nos igitur Wocho marscalcus Boemie notum facimus et constare uolumus presentium inspectoribus vniuersis quod de consensu et expressa uoluntate uxoris nostre omniumque parentum nostrorum utrobique diuina inspirante gratia cenobio in Hobenvurt ordinis Cysterciensis quod ad honorem sancte perpetueque uirginis dei genitricis Marie pro nostra nostrorumque progenitorum et successorum salute et remedio animarum de nouo fundare et construere incepimus pio fauore predia hic subscripta redditusque subscriptos dedimus in perpetuum pleno iure exceptione qualibet pretermissa metas predicto cenobio legitimas distinguentes Hec autem sunt mete Nemus ex altera parte Wulte in occidentali parte attingens uiam illam que ducit in Helfenberch in orientali parte transiens riuum quendam qui uocatur minor Wultawitz et pratum Zbyadel inclusiue ita quod idem pratum ad cenobium integraliter pertineat et meta in riuulo Mokri nomine terminetur et incipiens a flumine Wulta dirigitur ascendendo usque ad ortum riuuli iam predicti et inde per montem Yradiss in minorem Wultawitz reuertitur ex directo et ascendit in illo riuo usque ad altitudinem silue Boemiam et Bawariam dividentem Item ex ista parte Wulte incipiens ab ipsa Wulta ascendit per decursum cuiusdam ripe que Pyzin uocatur usque ad montem Strasedelnik nominatum et ab eo ascendit directe preteriens metas uillarum que fuerant Zwatemyri usque ad metas domini Witegonis de Krummenowe Sepedicto vero cenobio piscaturas dedimus similiter distinguentes metis sic quod incipiant a riuulo Mokry in flumine Wulta et ascendant usque ad metas domini Witigonis Hii autem sunt redditus quos ad cenobium dedimus supradictum Ecclesiam in Rosental cum usu totali dedimus et partem terciam decimarum tam de nostris uillis quibus utimur in presenti quam de illis quas in feodo contulimus de parrochia iam predicia et de curia nostra Michenitz decimas integrales Item ecclesiam in Predol cum omni fructu qui ab ea poterit prouenire et de curia nostra Polen decimas similiter integrales et de Zlawatitz de septem aratris decimas frugum totas et de caseis et agnis decimas et de aliis vniuersis Item uillam Cedelitz iuxta Predal que etiam antea ad ecclesiam in Predal pertinebat Item uillam Gutenprunne superiorem que est sita iuxta Strobnitz cum omni suo fructu Item uilla Winthersdorf nobis procurantibus ad idem cenobium est donata Item de uilla nostra Levtwinitz tercium manipulum dedimus decimarum et de uilla nostra Plan etiam partem terciam decimarum Fatemur similiter nos duas uineas dedisse ad cenobium sepe dictum quarum unam comes de Hardekke dedit nobis alteram vero consobrinus noster de Schowenberch Werenhardus iunior dedit nobis Item in terra Opauie uillam unam nomine Kotzen nouiter fundatam et plantatam cum omni suo iure et prouentibus ad cenobium dedimus antedictum Item de Sunnenberch duas partes decimarum ad idem cenobium dedimus et de Stradonitz tercium manipulum decimarum et de curia nostra Malschitz decimas integrales Item in Cedlixrevt duas areas cum agris suis Item uillam Wawitz cum omni prouentu qui ex ea poterit prouenire Ad hec autem uillam Ponedraz apud Wezzal dedimus ad idem cenobium pleno iure Item cum essemus in extremo tempore uite nostre dedimus forum Stradonitz et uillam Plan et curiam Malschitz eidem cenobio integraliter iure pleno Vt autem predicta robur habeant firmitatis presentem paginam scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari Testes autem qui aderant sunt Dominus Heinricus et Werenhardus fratres de Schowenberch Werenhardus et Heinricus eiusdem tituli fratres iuniores Dommus Budewoy et dominus Witigo de Krummenowe Dominus Gerbertus Dominus Leupoldus Dominus Habelo Dominus Andreas Dominus Prechtilo de Ried Cunradus de Turdeling Benata Benysius Budelaus purchgrauii de Rosenberch et alii quam plures Datum et actum in Gretz Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo iiij Kal Junii