Charter Document - 04120007

Charter Document - 04120007


Charter Number: 04120007
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Quoniam eorum qui geruntur obliuio solet memoriam resecare necesse est ea tam scripturarum quam testium munimine perhennari Igitur ego Wocko de Rosenperch marsalcus Boemie vniuersis in perpetuum notum esse cupio quod de consensu et expressa voluntate uxoris mee Hadwigis atque consilio et uoluntate domini Jo venerabilis episcopi Pragensis compatris mei ad fundationem meam ad claustrum scilicet Hohenfurt ecclesiam in Wezzel et villam Ponedraz iuxta Wezzel sitam donaui integraliter cum omnibus prouentibus qui [ex ei]s poterunt prouenire Et sciendum quod iam dictam ecclesiam cum tercia parte decimarum et restauro dato de aliis bonis mei[s] pro uilla predicta Dominus Lenco plebanus predicte ecclesie ad uitam suam tantum habebit Vt autem hec don[atio majus ro]bur optineat firmitatis presentem litteram conscribi iussi et sigilli mei munimine roboraui Testes autem qui aderant [sunt] Dominus Witigo de Crummenowe dominus Albertus de Borschow dominus Billungus dominus Jacobus dominus Hirzo dominus Hotizlaus dominus Nieolaus dominus Gerbertus dominus Liupoldus Benisius cum fratribus suis et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXI