Charter Document - 04120005
Charter Number: | 04120005 |
---|---|
Cartulary Title: | Vyšší Brod, Ocist Urkunden |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Qvoniam eorum qve gervntur in tempore obliuio solet memoriam resecare necesse est ea tam scripturarum quam testivm munimine perennari Igitur nos Margareta domina regni Boemie dvcissa Austrie et Styrie marchionissa Moravie vniuersis in perpetuum notum esse cupimus quod nos Wocconi de Rosenberch cuius fidei puritatem per experientiam agnovimus et maxime nobilitatem suam attendentes qvia in progenitoribus suis liberis atque nobilibus vitam ducens comicias vel maiores dignitates si sibi collate fuerint tenere poterit et habere de consensv et expressa volvntate maritis nostri incliti regis Boemie sicut in ipsius continetur plenius instrumento predicto Wocconi et suis post ipsum heredibus in perpetuum comitiam in Rakz contulimus suo iure scilicet patronatum ecclesiarum de iam dicta comicia homines beneficiatos et feoda habentes in ea iudicia advocatias ad comitiam pertinentes dotes que wlgariter lipgedinge nominantur siue possessiones per obligacionem expositas que suo tempore absolute ad antedictam debent comiciam pertinere et omnia alia iura quocumque nomine sint vocata nulla condicione [aut exceptione interpo] sita sepe dicto Wokoni et suis heredibus vt predictum est contulimus iure et tytulo feodali Vt autem hec collacio robvr obtineat firmitatis presentem paginam conscribi et sigilli nostri mvnimine iussimus roborari Testes autem qui aderant sunt Dominus Philippus Salzburgensis ecclesie electus Dominus Bruno venerabilis Olomucensis episcopus Dominus Otto illustris marchio Branburgensis Dominus Vlricus inclitus dvx Karintie Dominus Heinricus dvx Polonie Dominus Werenhardus et Heinricus fratres iuniores de Schowenberch Dominus Heinricus pvrcravius de Dewin Dominus Hoyerius de Vridberch Dominus Gerossius pvrcravius Pragensis Dominus Zmilo de Lewchtenberch Dominus Ratmirus de Phremperch Dominus Hermannus de Richnawe Dominus Bavarus de Strakonitz Dominus Vlricus dictus Lepus Dominus Wilhalmus de Bodebrade Dominus Pvrchardvs de Klingenberch Dominus Sdezlaus In Karintye von anderer Hand verandert de Sternberch Dominus Bvdiwoy de Zcaliz Dominus Hoyerius de Swinz Dominus Vlricus de Novadomo Dominus Heinricus de Lichtenstein Dominus Otto de Meysow Dominus Otto de Haslaw Et alii quam plures Acta autem sunt hec in La Datvm in tentoriis apvt Morawam anno ab incarnacione domini millesimo dvcentesimo sexagesimo