Charter Document - 04110019
Charter Number: | 04110019 |
---|---|
Cartulary Title: | Urkunden St. Michael |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Dei gratia Albertus dux de Bruneswich omnibus in perpetuum Ne res gesta propter labilem memoriam et propter lapsum temporis a mentibus hominum elabatur necesse est et tam modernorum quam veterum obtinuit consuetudo ut et scriptis et testibus fulciatur Ad perpetuam igitur memoriam notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod cum Borchardus Ecbertus et Hermannus fratres de Wulverbutle advocatiam quatuor mansorum sitorum Hethelendorpe ad ecclesiam sancti Michahelis in Hildensem spectantium quam de manu comitis Meynardi de Sladem in feodo tenuerunt ad manus ipsius comitis et idem comes predictam advocatiam ad manus domini Hildensemensis episcopi quam ab ipso in feodo tenuit libere resignassent dominus Ernestus abbas monasterii sancti Michahelis vir providus et in omnibus circumspectus predictam advocatiam de predictis fratribus de Wulverbutle et a predicto comite sue ecclesie possidendam perpetuo comparavit domino episcopo Hildensemensi proprietatem sepedictorum mansorum dicto monasterio conferente Idem dominus abbas prefate advocatie comparationem a nobis humiliter petiit approbari quam approbamus et nichilominus confirmamus volentes eam a predictis fratribus et eorum iustis heredibus perpetuis temporibus inviolabiliter observari Et ne factum huiusmodi ab aliquo in posterum mutari valeat vel infringi presentem cartulam super hoc conscribi iussimus et sigilli nostri appensione fecimus communiri Testes huius rei sunt Bertoldus de Honloghe canonicus sancti Blasii Arnoldus Hake magister Hillebrandus Conradus de Munstede canonici sancti Cyriaci Bruneswicensis Johannes et Ludolphus fratres de Hesnem Ludolphus de Honloghe Johannes de Uttesse milites et quam plures alii fide digni Datum anno domini Millesimo CCXCV VII kalendas novembris