Charter Document - 04110018
Charter Number: | 04110018 |
---|---|
Cartulary Title: | Urkunden St. Michael |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii sancti Michaelis Hildesemensis ordinis sancti Benedicti salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum producatur effectum Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus per privilegia vel alias indulgentias monasterio vestro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus principibus et aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas sicut eas iuste ac pacifice obtinetis vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Lugduni XV kalendas junii pontificatus nostri anno tertio