Charter Document - 04110016

Charter Document - 04110016


Charter Number: 04110016
Cartulary Title: Urkunden St. Michael
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1255
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Henricus dei gratia Hildensemensis ecclesie episcopus omnibus hiis quibus hoc scriptum fuerit exhibitum in vero salutari salutem Quoniam ecclesiam sancti Michaelis in Hildensem multo caritatis fervore sicut tenemur diligimus animum nostrum libenter ad omnia inclinamus que utilitati eius videntur congruere ut affectum nostrum sincerum ipsa senciat per effectum Notum igitur esse volumus universis Christi fidelibus presentibus et futuris hanc litteram inspecturis quod cum Lippoldus dictus de Veteri Foro Hildensemensis ministerialis ecclesie nostre advocatiam omnium bonorum monasterii sancti Michaelis Hildensemensis quam tenebat in feodo a nobilibus viris Burchardo et Henrico fratribus filiis quondam comitis Hermanni senioris dicti de Woldenberch et Hermanno Henrico et Hoyero fratribus filiis quondam Henrici senioris comitis etiam dicti de Woldenberch eisdem resignasset datis sibi a prefato comite Henrico fratre supradicti comitis Burchardi emptionis titulo duobus talentis pro singulis mansis sitis in villis subsequentibus videlicet in Ekkelsem Neteloge Soledhe Hemstide Huddessem Eddessem Bledhenem Sutherem Oslevessem Helperthe Hesedhe Goderinhe Drote Arberge Hymedhesdore Holthusen Segeste Grafle Evenigheroth Eieshusen Wallenstide Heynem Dotessem Betenem Bervelte Stemne Levinge Osedhe Medele Swallenhusen Volkersen Netelredhere et litonum eiusdem monasterii sancti Michahelis cum omnibus mansis et bonis que pertinent ad eosdem litones et ipsi iam dicti comites qui eandem advocatiam predictorum bonorum de manu nostra in feodo tenuerunt eam de communi voluntate omnium heredum suorum nobis similiter cum omni iure dominii resignassent datis sepedicto comiti Henrico ab abbate Godescalco et conventu sancti Michaelis monasterii iam prefati pro manso quolibet tribus talentis titulo emptionis villarum predictarum similiter et litonum nos de consensu et beneplacito capituli nostri eam cum omni et pleno iure quo eam predicti viri habuerant contulimus monasterio sancti Michaelis iam dicto perpetuo iure habendam et in huius donationis nostre recompensationem medietatem decime in Betenem a creditoribus venerabilis patris domini Conradi antecessoris nostri pro quinquaginta quinque liberis pro iam dictum monasterium obligatam recepimus absolutam Testes huius rei sunt dominus Ludolphus dictus de Woldenberch prepositus maior Geroldus decanus Tidericus dictus de Adenoys cantor Segebodo dictus de Scartvelde Heidhenricus dictus de Sulinge Johannes Plebanus Hartmannus de Minda Tidericus dictus de Appolt Volradus dictus de Goslaria Henricus dictus de Triborch Hillebrandus dictus de Uslaria Henricus filius Mortificatoris canonici dominus Godescalcus abbas monasterii sancti Michahelis Burchardus prior Wedekindus Tidericus dictus Akko Ernestus Hermannus dictus de Alegremessen Henricus dictus de Rothinge monachi Otto dictus de Swanebeke Rodolphus dictus de Dalem Tidericus dictus de Rothinge Hugo Tidericus fratres dicti de Holthusen Hermannus dictus de Stemne Henricus dictus de Monte Mayo Ekbertus Camerarius Henricus dictus Trobe Henricus dictus de Wagenighe milites Tidericus de Stockem Ernestus de Monte Mayo Gerrardus Camerarius Engelbertus servus episcopi servi et alii quam plures Ne igitur hoc factum nostrum aut oblivio deleat aut importunitas ingenii malignitatis infringat imposterum scriptum nostrum super hoc confectum dedimus et illud nostro ac capituli nostri sigillo roboravimus ad cautelam volentes et sub pena anathematis districte inhibentes ne aliquis ausu temerario sepedictam ecclesiam sancti Michahelis in prefata advocatia sua aliquo modo impediat vel offendat Actum in Hildensem in curia intra urbem domini Johannis dicti de Bracle prepositi Montis anno domini MCCLVIIII idus aprilis pontificatus nostri anno VIII